JUDICES

JUDICES
I.
JUDICES
adde: Non erant hi Iudices ordinarii, de quibus supra, sed viri Heroicis instructi virtutibus, qui extra ordinem, cum necessitas urgeret, divinitus mox ex hac, mox ex illa tribu, excitabantur, ut Populo Dei sapientiâ suâ et fortitudine praelucerent, illi praeessent, inprimis vero e manibus hostium eum liberatent. Unde Iud. c. 2. v. 16. legimus: Postea excitabat quidem Iehova vindices, qui servabant eos e manu diripentium eos: Idem c. 3. v. 55. Servatori nomine insignitus legitur. Iosepho iidem modo Iudices, modo Monarchae dicuntur; quod nomen etiam Sullae, Cinnae, Mario aliisque Romanorum Dictatoribus, in Scriptoribus Graetis tribui videmus. In eo enim a Suffetibus Carthaginensium, et Consulibus Romanorum erant diversi, quod cum horum munus ambulatorium esset et inter plures divisum, Hebraeorum Iudices perpetuo fruerentur imperio, et collegam non haberent, imo aliquando ad filios dignitatem transmitterent, ut de Samuele legimus. Neque vero belli solum tempore, sed et rebus pacatis, aliquando excitabantur a Deo, ut res gravissimas prudentiâ suâ deciderent, et politiam collapsam restaurarent. Sic Debora Idem c. 4. v. 4. et 5. sub palma iudicabat Israelem, talesque erant, qui Gideonem et Iephtham erant sequuti, Thola, Ebsan, Elon et Abdon: Eli item, ac Samuel, qui etiam postquam Saul in Regem unctus esset, 1. Sam. c. 7. v. 15. iudicavit Israelem in omnibus locis istis. Quo sensu idem filios suos Iudices constiruisse dicitur, Idem c. 8. v. 11. et 12. Sed neque toti Israeli semper praerant, verum communiter uni solum alterive Tribui, quam dein sponte aliae sequebantur, prout res postulabat. Sic Baracus Zebulonitas et Nephthalitas iudicabat, Idem c. 4. v. 10. Gideon tribubus Manasse et Aser praefectus erat, Idem c. 6. v. 35. Iephtham Gileaditae et Manassitae sequebantur, Idem c. 11. v. 31. coll. cum c. 12. v. 1. et 2. Imo nonnumquam duo simul diversis in locis praeerant, ut ex sacra Historia colligere est. Auctoritas eorum erat summa, et nulli iudicio humano obnoxia; unde, licet a Senioribus ordinario regeretur Populus. illi tamen Dictaturam exercebant perpetuam neque proin ullibi cum Synedrio aut alio Populi Concilio inivisse consilia leguntur: ut qui immediate a Deo vocari solebant, eo tempore inprimis, quo, publicae disciplinae vinculo laxato, Tribus non in commune consulerent, sed rerum suarum quaeque unice satageret. Sic Regiam potestatem reipsâ exercebant, Deo soli, qui caput tum Populi sui peculiari ratione erat, cuiusque ipsi vices gerebant, obnoxii: unde et Reges dicti videntur. Huc enim referunt quidam illud Idem c. 17. v. 6. temporibus illis non erat Rex (i. e. Iudex) Israelis: quisque quod rectum videbatur in oculis suis, faciebant. Interim a Regibus, quales eorum tempore sequuti sunt, in eo erant diversi, quod absque ullo apparatu pompaque regia, civili magis et ad reliquorum viendi rationem proxime accedente statu victuque uterentur; Leges non conderent, neque tributis populum onerarent: porro dignitatem non obtinerent hereditariam, et quidam eorum, ut nonnulii de Gideone ac Iephrah sentrunt, post liberatum praesenti calamitare fortique manu assertum Populum, ad vitam privatam redirent. Floruêrunt illi per Annos admodum trecentos: Auni enim 450. quorum mentio fit Actor. c. 13. v. 20. non de Iudicum Annis intelligendi sunt, verum videntur a nativitate Isaaci inchoandi (in quo, ve in semine Abrahami, elegerat Deus Patres) et terminandi in κληρουχίᾳ s. sortitione terrae, vide Ibid. v. 17. 18. et 19. quo temporis intervallo lapsi sunt Anni 447. i. e. quasi 450. ut etiam textus sonat, ὡς ἔτεσι τετρακοσίοις καὶ πεντήκοντα. Tredecim, aliis 15.
numero fuêre hi Iudices, quorum nomina, patriam et Praeturae
Annos, habebis infra. In eorum gestis observare licet 1. Res maximas, levibus plerumque minimisque instrumentis esse patratas. Ita Ehud Scaevus percussit Eglonem, Maobitarum Regem: Samgar stimulo bovis, pulsavit sex centos Philisthaeos. Debora. et Iael delevêrunt Siseram, et haec quidem clavo per tempora adacto. Gideon confractis urnis prostravit exercitum 135000. hominum. Simson asini maxillâ neci dedit mille Philistaeos. 2. Naevos et defectus eorum; et quomodo Deus nihilominus, per sintstrum Ehudem, pusillanimum Baracum, Gideonem ὀλιγόπιςον et in fide infirmum, Spurium Iephtham, uxorium et scortatorem Simsonem, Abimelechum Tyrannum, quae voluit, dederit effecta et ad optatum finem perduxerit. Nec observatione indigna est eorum successio; quando strenuum Ehudem decessorem excepit Debora mulier: Gideon largum et munificum, crudelis Abimelech: nobilen Iairum, spurius Iephtha; grandaevum Heli, adolescens Samuel. Quibus omnibus, mirâ dexteritate, populum suum, nullâ hominum ratione habitâ, sibi omnia debere et in suam voluntatem refundi, docere voluit Deus. Quae causa, quod Status Rei publicae, sub Mose, Iosua, et Iudicibus, eruditis Theocratia dicatur; donec illa in Monarchtam mundanam versa est, sub Regibus; quorum paucissimi Deo placebant: cum contra Iudicum pletique ei ob fidem suam, quae Hebraeorum c. 11. ubi duo tantum eorum parta, per compendium, recensentur, tantopere praedicatur. Nec omittendum, nobilitata fuisse haec tempora, horribilibus populi peccatis, subitis hostium invasionibus et fortissimis Iudicum liberationibus. Et quidem populi sceera, agmine quasi facto, late exundabant. statim a morte Iosuae et Seniorum, Iud. c. 2. v. 7. consistebant autem illa maxime in Idololatria, quam exercebant cum Baal et Astaroth. v. 12. et 13, et in quam prima delapsa narratur tribus Dan. Idem, c. 18. v. 30. et 31. eamque ob causam non absurde videtur quibusdam effigiâsse Antichristum eiusque apostasiam in Eccl. et certe mysticum est, quod sola inter omnes tribus Israelis, haec non compareat. in Apoc. Unde iam Vett. ex ea oriturum Antichristum rebantur. Fidei hanc apostasiam in populo Dei consecuti sunt, ut fieri amat, mores perditissimi et flagitiosissima vita, Idem c. 19. v. 22, 23, 24. et 25. Oppressiones hinc secutae sextuplices, a Syris, Moabitis, Cananitis, Midianitis, Ammonitis et Philistaeis: quas omnes totidem liberationibus et vindiciis rependit Deus, ut resipisceret populus, et ad meliorem rediret mentem. Sed et singulariter observavit in his Iudicibus Augustin. ut et in subsequentibus Regibus, variis modis repraesentatum fuisse Christi statum et Eccl. sicut, verbi gratiâ, priores fuêre Iudices, quos dein Reges excepêrunt; ita primo iudicum exsequitur Christus, denuo regnum suum plantaturus et consummaturus etc. Vide Franc. Bormann. Synopsi Theol. Part. I. l. 4. c. 34. §. 5. et seqq. Ceterum Auctorem huius libri quod attinet, in incerto is est: verisimile tamen videtur, librum hunc una cum libris Iosuae et Ruth, a Samuele Propheta exaratum, et Canoni additum fuisse: ut qui post Mosen primus Propheta et scriptor memoratur Actor. c. 3. v. 24. quique ex publicis privatisque monumentis, acipsorum Iudicum commentariis, divino instinctu, hunc librum Eccl. tradidisse creditur. Alii tamen Esrae Sacerdoti id tribuunt: hoc certum est, ab ipsismet Iudicibus concinnatum non fuisse, ex c. 2. v. 19. Continet res gestas 376. Annorum, secundum illos, qui Iosuae Helique regimen una comprehensum volunt: Alii 480. Annos libro tribuunt: Nonnulli, ab Othniele exorsi, et in Simsone finientes, Historiam Annorum circiter 300. hoc libro contineri volunt, quod pluribus probat praefat. Burmann. Comm. in Iudices, quem si placet vide.
Nomina, Patria, Res gestae Iudicum, et anni Regiminis.
Othniel, e Iuda, liberavir populum e manu Cuschanis Rischataiimorum Regis Syriae, a quo per 8. Annos oppressi erant, quibus connumeratis Praeturam populi exercuit, Ann. 40. Iud. c. 3. v. 8. et 11. Ehud, e Beniamine, e Moabitarum servitute Israelitas octodecennali asseruit, Eglone Rege eorum interfecto, sicque quievit terra ad Annum usque 80. Idem c. 3. v. 14. 15. et 30. Samgar, fil. Anathi, Philistaeos percussit stimula bovis sexcentos, et Israelem servavit: cuius regiminis tem pus ad praefatos Annos 80. pertinet, Ibid. 3. v. 31. Debora, Ephraimitis et Biracus Naphthalites, populum a Cananitis, quibus 20. Annos servierat, sub Rege Iabine, liberârunt; Sisserâ exercitus Duce Iaelis manu interempto, et praefuêrunt Ann. 40. Idem c. 4. v. 3. et c. 5. v. 31. Gideon, e tribu Manasse, sub Midianitarum iugo, integro septennio, gementem populum vindicavit in libertatem: eius regimini itidem attribuuntur Anni 40. Idem c. 6. v. 1. et c. 8. v. 28. Abimelechus, huius fil. nothus, Tyrannus potius quam Iudex, in pace et bello praefuit Annos 3. Idem c. 9. v. 22. Thola ex Isaschare, post Abimelechum, conservavit Israelem, praefuitque Annos 23. Idem c. 10. v. 1. et 2. Iaire Manasse, Ann. 22. Idem c. 10. v. 3. Iephthah Gileadites, ab Ammonitis Israelem liberavit; cuius Praeturae assignantur Anni 18. Idem c. 10. v. 8. Qui Anni omnes in summam collecti, auctique Annis 30. Iosuae et ultimo anno Mosis, efficiunt 297. s. 298. in quibus Hesbon, s. Terra Moab possessa est ab Israele, usque ad Iephthae iudicaturam, pro quo numero habes numerum rotundum 300. Idem c. 11. v. 28. Cum oppressione vero hac Ammonitarum viderut incepisse oppressio Philistaeorum, in alio Terrae S. tractu, Idem c. 10. v. 7. et 8. Sic ut ab una parte servitus sub Ammonitis videatur durâsse Annos 18. Iephtah praefuisse Annos 6. Idem c. 12. v. 7. Ebzan, e tribu Iuda, Ann. 7. Idem c. 12. v. 9. Elon Zebulonites, Ann. 10. Idem c. 12. v. 11.
Abdon Ephraimita, Ann. 8. Idem c. 12. v. 14. qui Anni simul efficiunt Ann. 49. Ab altera parte oppressio Philistaeorum concurrisse, Idem c. 13. v. 1. ita ut in Orienrali terrae tractu, post victos Ammonitas, pacaro, in Occiduo adhuc Philistaeorum tyrannis duraret Residui autem novem Anni, qui tempus Praerurae quatuor praefatorum Iudicum excedunt, partim in Simsonis, partim in Eli Regimen incurrunt, cum quibus illi simul, sed diversis in locis, ut praemonitum, populum iudicâsse videntur. Cum itaque 18. Anni detrahuntur de servitute sub Philistaeis quadragenaria, qui viz. cum oppressione Ammonitica coincidêrunt, remanent Anni 22. qui. una cum servitute, desinunt in morte Simsoms. Simson itaque Danites, Israeli praefuit, Ann. 22. Idem c. 13. v. 1. c. 15. v. 20. et c. 16. v. 31. Accessêre, Heli Levita, qui una cum Simsone aliquandiu praefuisse videtur Israeli, et illo foris rem strenue gerente. domi politiam ordinâsse: unde de 40. Annis, qui ei tribuuntur, 1. Sam. c. 4. v. 18. biennio circiter deciso, remanebunt ei soli, Anni 38. In quorum fine, Philistaei armis resumpris magnâ clade affecêrunt Israelem et Arcam ipsam Foederis cepêrunt, quae in hac captivitare mansit menses 7. Idem c. 6. v. 1. Sed, illâ in terram Israelis reversâ, postquam 20. annos in urbe Ieharimorum resedisset. Samuel itidem Levita, Propheta post Mosem celeberrimus, ad Eben Hezerum profligavit Philistaeos: arque post Heli Pontificis Obitum solus praefuit Annos 20. cum dim. s. potius connumeratis 7. mensibus praefatis (quibus Arc.
inter hostes degebat, aut magis illis gravissime afflictis, triumphabat, Ann. 21. Qui cum regiminis onus ex parte in filios devolvisset, vitiis suis hi efficêrunt, ut Israelitae Theocratici regiminis pertaesi, Regem peterent, qui ipsis datus est, Saul Beniaminita, cuius regno tribuendi Anni 19. qui iuncti Annis, 21. Samuelis efficiunt 40. illos, quibus praefuisse Saul dicitur Actor. c. 13. v. 21. Vide Franc. Burmann. supra laudat. Explicat. et Meditat. ad c. Iud. 21.
II.
JUDICES
dicti in pop. Israelitico, qui a Iosua, usque ad Saulem Regem per An. 377. rerum habenas moderabantur. Horum praeter Iosuam quatuordecim erant. De quibus vide l. Iudicum, in Canone Vet. Test. capitibus 21. constantem. In hunc exstant: R. Aharon Aben Chaiim. Antonin. Augustin. Beda. Bonfrerii Comm. Fol. Paris. A. C. 1631. et Borrhai, Fol. Basileae, A. C. 1565. ut et Brentii. Buceri Comm. Fol. per Rob. Steph. A. C. 1563. Calovii Annot. Crommii Comm. Lovanii A. C. 1631. Chytraei Enarratio Fol. Drusii Comm. in loca diffic. Quart. A. C. 1618. Ferus. Freyre. de Hales. Helingti Periocha. Octav. Norimb. A. C. 1593. Isidav. de Lapide. Lavateri Homil. Fol. A. C. 1576. Magalianus. Malvenda. Matcellinus. Martyris Comm. Fol. Tiguri A. C. 1571. etc. Montanus. Nezenii Exercitationes, Quart. Ienae A. C. 1611. Origenis Homil. Paulutius Procop. Gaz. Rabanus. Rupertus. Serarii Comm. Fol. Parisiis A. C. 1609. Strigelii Argumenta et Scholia, Lips. A. C. 1586. Theodoreti Selectae Quaestiones Theodorus. Tostatus. Victorini Annotat. Wolsii Comm. Fol. Tiguri A. C. 1589. etc. Vide Crowaei Elenchum: et supra in voce Iudex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • judices — /juwdasiyz/ Lat. Judges. See judex …   Black's law dictionary

  • judices — /juwdasiyz/ Lat. Judges. See judex …   Black's law dictionary

  • judices — plural of judex …   Useful english dictionary

  • judices non tenentur exprimere causam sententis suae — /juwdasiyz non tanentar akspraymariy kozam sentenshiy(iy) s(y)uwiy/ Judges are not bound to explain the reason of their sentence …   Black's law dictionary

  • judices ordinarii — /juwdasiyz ordaneriyay/ Plural of judex ordinarius (q.v.) …   Black's law dictionary

  • judices pedanei — /juwdasiyz padeyniyay/ Plural of judex pedaneus (q.v.) …   Black's law dictionary

  • judices selecti — /juwdasiyz salektay/ Plural of judex selectus (q.v.) …   Black's law dictionary

  • judices non tenentur exprimere causam sententis suae — /juwdasiyz non tanentar akspraymariy kozam sentenshiy(iy) s(y)uwiy/ Judges are not bound to explain the reason of their sentence …   Black's law dictionary

  • judices ordinarii — /juwdasiyz ordaneriyay/ Plural of judex ordinarius (q.v.) …   Black's law dictionary

  • judices pedanei — /juwdasiyz padeyniyay/ Plural of judex pedaneus (q.v.) …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”